# Epistolae Et Decreta 2-2

Vigilius, Epistolae Et Decreta, EX EPISTOLA VIGILH PAPÆ AD PROFUTURUM BRACARENSEM. (Ex Supplem. M usi T. I, pag…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-2

Excerpti hujus auctoritate, optimam esse discimus epistolae hujus inscriptionem, quam mss. cadices pla-• res Baluzio indicarunt; non cnim Eutherio. ut in editis, sed Profuturo directa est, quem virum eum. dem esse episcopum Bracarensem, qui:nate illa norebat, ex hoc nostro excerpto ratum fixumque tenemus. Quae vero de baptismi formula, et de ecclesiis consecrandis in epitome hac continentur, desumpta plane fuisse ex § i et ejusdem epistolæ, quæ in editis ad Eutherium directa legitur, ex collatione utriusque convincimur; quanquam excerpti auctor emendatiorem forte et magis integrum codicem epistolarum Vigilii nactus, sanctiones illas paulo aliter ac fert epistola vulgata ad Eutherium expressit. Quæ dein in epitome succedit sanctio de terna in baptismo mersione, ne verbo quidem in epistola commemoratur; cum vicissim plura contineat epistola quorum ne vestigium quidem in excerpto. Unde iacilis conjectura, epistolam illam, non inlegram, sed ex laciniis plurium epistolarum consertam ad nos pervenisse. Id ante me subodoratus est cl. Baluzius, qui in Colbertino codice multo breviorem ac cum § desinentem nactus, censet omnia quæ deinceps in vulgatis ejus tem epistolae sequuntur, ea præsertim quae de primatu Romanæ Ecclesiæ ac de appellationibus ex toto orbe ad eam devolvendis in illa enuntiantur, addititia esse et penitus expungenda, Verum nec Baluzii codex integrior est, cum nec ea repræsentet quæ in excerpto nostro leguntur, nec ab anachronismis immunis habeatur. Baluziana etenim illa data est Joanne V. C. cos. die cal. Julias, quæ annum signant; in ipsa autem epistola Pascha proxime futurum in diem xi cal. Maiarum enuntiatur, quod nuMquam sub Vigilio accidit. Forte igitur ex epistola ad Profuturum nonnisi priores paragraphi usque ad quintum in editis exhibentur. Reliqua ex aliis epistolis sive Vigilii sive aliorum assuta suut.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
