# Epistolae Et Decreta 2.1-2-6

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 2.1 to 2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2.1-2

Nam et Vincentio secundae regionis subdiacono, iterum a nobis postea ad Siciliam directo, per eum. filio nostro Pelagio diacono similiter scripsisti: sed quia ita memoratus subdiaconus prospere navigavit, ut illum qui in membrana scripta portaverat, præcedere potuisset, quantum nobis retulit, ea quæ in membrana scripseras, Pelagius diaconus ipso præsente percepit. Ergo dum et te prae omnibus imminente prolatum fuerit judicatum, et tanta in ejus indicati laude succensus per multum tempus scripseris, fecerisve ut nunquam te crederemus ab hac posse rectitudine deviare, immutatum te subito post hæc quadam animi levitate, vulgante opinione comperimus, et cum adversariis Ecclesiæ, qui contra judicati nostri seriem nitebantur, et a nobis sunt per judicati ipsius tenorem a communione suspensi, secrete tractare: et dum filius noster Paulus diaconus d ad Italiam e discedere voluisset, posteaquam et ad eum pervenit, quod scandalum Ecclesiae in communione adhuc nostra positus, secrete et hic, et in Africana provincia 1, ubi antea defendendo et laudando judicatum nostrum, ejus exemplaria destinastis, facere nitebaris, tunc tibi coepit insistere et dicere, ut si verum esset, prodncere « debuisses; quod tu convictus, celare minime potuisti. Tunc vero memoratus nobis coepit imminere diaconns, ut aut corrigere te ab his quæ illicite faciebat, sub nostra praesentia clericorumque promitteres, aut certe petitionem adversum te, et varietatem tuam atque fallaciam ab eo factam, quam et præ manibus gerebat, debuissemus accipere: ad hoc es propria voluntate perduclus, ut tactis Evangeliis sacramenta præstares, et verba tua a notario scripta in nostra teneantur scrinio, quibus inter alia legeris promisisse te nunquam a nostro penitus obsequio discessurum. Postea quam vero pejor te Sebastianus, pro solo scandalo faciendo, sicut et initia ipsius venientis in Constantinopolim monstraverunt, et exitus pejor edocuit, noscitur adve- Misse, ita ut moi tui iinmemor sacramenti, conjurationem inter vos contra statuta canonum, nobis ignorantibus, facientes, in apertum uterque prorumperetis scandalum.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
