# Epistolae Et Decreta 2.22-31

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 2.22 to 2.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2.22

Per hanc etenim impiam epistolam non solum impietatem, sed etiam ipsas personas Theodorii et Nestorii, quas maxime laudat [vindicat ex c. Joly ] et judicat I; eadem impia epistola, festinaverunt condemnationem liberare, dicentes eam susceptam esse a sancta Chalcedonensi synodo. Hoc autem dicunt non pro defensione sanctæ synodi, sed nomine ejus, sicut putant, suam impietatem confirmare festinantes. Certum autem est, quod impia intentio est ista vindicantium, ut si eis evenerit, non prædicetur Deus Verbum homo sanctus esse, nec sancta gloriosa Virgo Maria 1 Dei genitrix prædicetur. Haec enim Theodorus et Nestorius in suis conscriptis impie exposuerunt, et qui epistolam scripsit, in ea blasphemat i. Nos igitur sequentes sanctos Patres, et volentes rectam fidem sinequadam [Forte, aliqua] macula in Dei ecclesiis prædicari k, et impiorum conatum resecare, primum quidem et in vestris vos degentes ecclesiis interrogavimus de prædictis impiis tribus capilulis, et vestram nobis voluntatem manifestam fecistis, pro qua et comprobavimus vos, quod indubitanter et cum omni alacritate rectamfidem confessi estis, et impiam condemnastis. Quoniam vero et post condemnationem a vobis factam, in eisdem ipsis permanent quidam, eadem impia tria capitula vindicantes, ideo vocavimus vos ad regiam urbem, hortantes communiter convenientes, quam habetis pro his voluntatem, iterum manifestare. Vigilio enim m religiosissimo papx anliquioris Romæ cum pervenisset ad hanc regiam civitatem a, de tribus capitulis subtiliter omnia manifestavimus, et interrogavimus eum quid sapit de hoc [hac causa sapit]: et ipse non semel, nec bis, sed etiam saepius in scriptis anathematizavit impia tria capitula. Quod vero ejusdem voluntatis semper fuit de condemnatione trium capitulorum, et per plurima alia declaravit, et per condemnationem Rustici et Sebastiani aliquando diaconorum antiquioris prædicata sunt, serVant, et prædicant ih sancta Dei Ecclesia Quando vero e hocretici per omnia Theodorum et Nestorium et eorum impietatem vindicare volentes, sicut prædictum est, et susceptam esse dicunt a sancto Chalcedonensi concilio impiam epistolam quæ ad Marim Persam ab Iba scripta esse dicitur;

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
