Latin
2.7 to 2.15
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2.7-15
Unproofread scanNot analysed yet
et tali examinatione facta, secuti iidem sancti Patres per omnia ea quæ de fide definita sunt ab anterioribus sanctis Patribus, condemnaverunt Nestorium una cum ejus impietate. His ita subseculis i, cum insurrexissent contra Cyrillum sequaces Nestorii impii, festinaverunt (quantum in ipsis fuit) refutare condemnationem contra Nestorium factam: sed prædictus piæ recordaLionis Theodosius, vindicans ea quæ ita recte contra Nestorium et ejus impietatem fuerant J judicata, fecit firmiter obtinere contra eum factam condemnationem. Et post hæc iterum cum Eutyches demens emersisset, negando consubstantialem nobis esse carnem Domini, multis interea motis, tam Constantinopoli quam Ephesi, tanta pro illo facta est hæreticorum circumventio, ut etiam ejiceretur propter eum Flavianus religiosæ memoriæ regiæ urbis episcopus. Piæ autem recordationis Marcianus congregavit Chalcedone sanctos Patres, et magna contentione inter episcopos facta, non solum per suos judices, sed etiam per seipsum in concilium pervenit k, et ad concordiam omnes perduxit. Qui sancti Patres in omnibus seculi ea quae pro fide definita sunt a prædictis tribus sanctis conciliis, et quæ judicata sunt de hæreticorum damnatione et impietate eorum, damnaverunt et anathematizaverunt Eutychem dementem, et impia ejus dogmata, nec non et Nestorium cum impiis ejus dogmatibus, quoniam tunc festinaverunt quidam defendcre Nestorium et impia ejus dogmata. Super hæc autem iidem in Chalcedone sancti Patres anathematizaverunt eos qui aliud symbolum tradiderunt, aut tradunt, praeter hoc quod expositum est a irecentis decem ct octo sanctis Patribus, et explanatum a centum. quinquaginta sanctis Patribus. His itaque omnibus per diversa tempora subsecutis, prædicti piae recordationis nostri Patres ea quæ in unoquoque concilio judicata sunt, legibus suis corroboraverunt et confirmaverunt, et hæreticos qui definitionibus praedictorum sanctorum quatuor conciliorum resistere, et Ecclesias conturbare conati sunt, expulerunt. Defuncto autem Marciano divæ m recordationis, cum contentio esset per diversa loca de Chalcedonensi sancto concilio, Leo piae recordationis ad omnes ubique sacerdotes scripsit, ut unusquisque eorum propriam sententiam manifestaret de eodem sancto concilio, et cum alius alium episcopum non exspectasset, ad hoc quod interrogati sunt responderunt.