# Epistolae Et Decreta 2.7-2-14

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 2.7 to 2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2.7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2.7-2

Sed ut tua, Sebastiane, non inquantum sunt, sed inquantum referre possumus, mala quæ feceris diversi cognoscant, et juste te, nam magis tarde, canonicam advertant subiisse sententiam, ad tum ordinationis veniamus initia. Absentibus filiis nostris diaconis 1 Anatolio atque Stephano, a nobis postulasti, ut ad tempus pro implendo officio, absentium loco diaconum te interim faceremus. Quod ideo tibi ad præsens speranti concessimus, quia ante ordinationem tuam cautionem nobis propria voluntate legeris emisisse, quam et testibus roborasti, et tactis Evangeliis juramentum corporaliter præstitisti, ut quidquid tibi a nobis pro ecclesiastica utilitate fuisset injunctum, fideliter et sine aliqua fraude compleres, officium vero locumque diaconi j sine aliquo vitio, sine aliqua superbia, sine aliquo neglecruum, donec reverterentur diaconi memorati, aut quanto te tempore in ievitarum voluissemus ordinatione l ministrare cum omni humilitate et studio sine neglectu modis omnibus impleturum: in eadem cautione rursus adjiciens, quod si de his omnibus quae cum sacramento, tactis corporaliter Evangeliis, promisisti, aliquid minus implesses, tunc a sancta communione esses suspensus: ita ut si a die excessus tui itEra annum pœnitentiæ noluisses colla submittere, tu tibi anathema manu propria scribendo dixisti. Tunc ergo ad praesens factus es sub ea quam sperabas et pollicitus fueras conditione diaconus. Postea vero ut a nobis ad Dalmatiarum patrimonium mittereris, summis precibus postulasti. Quod nos securi, quia talem feceras cautionem, animo libenti concessimus. Qui dum in Salonitanam urbem m pro ordiuationc patrimonii advenisses, quantum ad nos postea est plurimorum relatione perductum, illicitis te et a sede apostolica prohibitis ordinationibus miscuisti. et quos Honorius, tunc prædictæ civitatis episcopus, contra consuetudinem Romanæ vel suæ Ecclesiae, sedis apostolicae constituta sacris ordinibus applicaverat D, non solum probibere penitus noluisti, sed nec nobis ex hac causa vel scripto referre, vel quando Thessalonicæ nobis occurreras, memor conscientiæ tuae, ne verbo quidem suggerere voluisti, et cum illis, tanquam cum legitimo et rationabili ordine factis, cupiditatis spiritu acquievisti procedere, et eorum socius es cominunionis venalitate repertus.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
