Latin
De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …
Vigilius, Epistolae Et Decreta 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Per istud Vigilii decretum quinta synodus velut universalis admissa est, non solum in Oriente, sed etiam in Occidente. Unde Pelagius I, Vigilii successor, universalis concilii nomen illi arrogat in epistola ad Narsem patricium et ducem Italiæ, agens de Liguribus, Veneticis et Istricis episcopis, qui a sedis apostolicæ communione discesserant ob illam synoduin. Si quid eos, inquit, de judicio universalis concilii, quod Constantinipoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat, ad sedem apostolicam, quomodo semper factum est, electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere debuerunt. Eatn synodum susceperunt quoque Pelagius II et Gregorius M. (lib. i, ep. 24). Hic vero se illam quinti concilii nomine pariter cum cæteris quatuor venerari profitetur in epistola ad Joannem CP. ,ut taceam de cæteris summis pontilicibus, et de sextæ synodi Patribus, qui eam synodum aequali cum cæteris cultu et reverentia exceperunt. Neque est quod aliquis sibi persuadeat viris doctis ejus sæculi exosant fuisse, quod ejus mentionem nullam fecerit Cassiodorus in Divinis Institutionibus. Nos enim aliam hujus silentii rationem mox investigabimus, quæ ab aliis ex parte indicata est.