Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 201
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo septimo capitulo dicitur, quia etsi non fuisset Adam inobediens, tamen propter utilitatem hominum a Creatore factum esse, et edoctos nos esse peccatum: quod absit ut catholica fides credat, a Deo nos, ut peccatores efficeremur, doceri potuisse peccatum. Si quis ergo hoc ita sapit, docet aut prædicat; et non magis prohibente Deo, primi hominis culpa introductum fatetur esse peccatum, et, justo Dei judicio eum atque ejus progeniem propter inobedientiam suam mortis subiisse supplicium, anathema sit.