# Epistolae Et Decreta 202

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Theodori Capitulum Lviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/202

Nec igitur mortem non sponte et præter judicium suum intulit hominibus, nec peccato aditum ad nullam utilitatem dedit: nec enim hoc fieri, nolente ipso, non poterat: sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus prius quidem malorum et deteriorum fieri aditum, postea autem deleri quidem hæc; introduci autem meliora: ideo in duos status divisit Deus creaturam, præsentem, et futurum; in isto quidem ad immortalitatem et immutabilitatem omnia adducturus, in praesenti vero creaturam in mortem et mutabilitatem interim dimittens. Nam siquidem statim ab initio immortales nos fecerit et immutabiles, nullam differentiam ad irrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum. lgnorantes enim mutabilitatem, immutabilitatis ignorabamus bonum; nescientes mortem, immortalitatis lucrum nesciebamus; ignorantes corruptionem, non laudabamus incorruptionem; nescientes passionum gravamen, impossibilitatem non mirabamur (compendiose dicam, ne longum sermonem faciam); nescientes malorum experimentum, bonorum illorum non poteramus scientiam mereri.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
