# Epistolae Et Decreta 203

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/203

In suprascripto quinquagesimo ociavo capitulo dicitur, ideo Deum dedisse peccato aditum, quia utile hoc sciebat esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus, ut prius videlicet malis et deterioribus rebus fieret aditus, postea autem his deletis introduci meliora: et adjicitur: Quia si statim ab initio immortales nos fecisset et immutabiles, nullam differentiam ad irrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum. Quibus verbis primum contra regulam Mei Deus asseritur tanquam nobis utile introduxisse peccatum. Secundo cum omnia rationabilia complectitur, hoc etiam de angelis et de universa cœlesti militia, quae ratione est praedita, facit intelligi. Tertio quia illud, quod diabolus ad decipiendum primis hominibus persuaserit, quia, si de ligno prohibito manducarent sicut dii a scientes bonum et malum, beneficii loco asseritur profuisse. Quæ si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
