Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 205
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo nono capitulo dicitur: Necesse est omnia simul rationabilia, invisibilia, et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia ejusdem generis invisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem præsentem mutationem pati, ut optima erudiamur doctrina religiositatis, et ad benevolentiam constituamur. Quibus verbis si angeli lucis, et universae coelestes invisibilesque virtutes sic mutabilitati hactenus subjacere, sicut humanæ animæ asseruntur, auathema sit.