# Epistolae Et Decreta 206

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Theodori Capitulum Lx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/206

Nam sciebat quidem quod peccabunt omnimodo, concedebat vero hoc fieri, expedire eis cognoscens, quoniam erat impossibile eum, qui cum fecerit non exstantes, et tantorum quidem demonstraverit dominos, tanta vero bona proposuerit, ut eis fruantur, nec prohibere peccati aditum, si expedire eis hoc cognosceret. Sed enim non erat possibile nos aliter discere peccatum, et passionum molestias, et deteriora, et nostram infirmitatem in his demonstrandam, ad ostendeudam magnitudinem immutabilitatis, quam postea nobis easet donaturus, nisi sic ob initio hæc fuissent a Deo dispensata, ut collatione et experimento infinitorum malorum, bonorum possemus scire magnitudinem, et hujus gratia, ut pote profuturum nobis, peccatum intrare dimittens, magnum in ejus bello auxilium invenit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
