Latin
21 to 25
Vigilius, Epistolae Et Decreta 21-25
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autcm, sedis apostolicae interdicentis per nos auctoritate despecla, ad Ecclesiam in qua edicta ipsa pendebant, reliquos tecum attrahens, perrexisti, ibique aliis adjectis prævaricatienibus, missarum solemnia celebrasti c: et quasi nihil tibi esset primæ sedis antistitem praesentem et contradicentem contempsisse, pontificem etiam Alexandrinae Ecclesiae sacerdotem fratrem nostrum Zoilum, cujus nomen usque ad memoratum diem communicatum vobis fuerat diptycbis eximentes, Apollinarem quemdam perversorem atque Ecclesiæ ipsius adulterum vobis sociastis, ut vestra iniquitas non solum in removendo simplicissimo sacerdote, sed etiam in recipiendo patefieret perversore. Reticemus interim alia, quae eodem die a vobis in apostolicae sedis et in canonum perpetrata probantur injuriam, ne detenti enumeratione culparum, quarum inventor a ostenderis, quod tibi competit diutius differamus. Et licet ante triginta dies pro memoratis excessibus vestris ab apostolicæ vos commnnionis removissemus consortio, credentes quod sacerdotali proposito facilius quæ male gesta fueran satisfactione congrua curaretis: ideoque ex persona et auctoritate beati Petri apostoli, cujus, licet exigui, not locum gerimus, cum Dacio Mediolanensi, Joanne Marsicano, Zacchaeo Scyllaceno, Vatentino SilvaeCandidæ, Florentio Matellicatensi, Juliano Signino, Romulo Numanatensi, Dominico de Calliopoli, Primasio Adrumetino, Vereeundo Lunensi f, Stephano Ariminensi, Paschasio Aletrino, atque Jordane Crotonensi, fratribus et coepiscopis nostris, hac Theodorum, Caesareæ Cappadociæ civitatis quondam episcopum, sententiae promulgatione, tam sacerdotali honore et communione catholica, quam omni officio episcopali seu potestate spoliatum esse decernimus; nullis te vacare ulterius rebus, nisi pœnitentiæ lacrymis censentes, quibus percepta remissione culparum, locum communionemque tuam aut a me, aut post obitum meum a successore meo (si merueris) indulgentiae recipias. Teque Mennam Constantinopolitanæ civitatis episcopum, qui non dissimili culpa constringeris, cum omnibus metropolitanis et micropolitanis episcopis, ad tuam diœcesim pertinentibus, sed et tuos Orientales, vel diversarum provinciarum majorum minorumque civitatum episcopos, qui his excessibus, pro quibus Theodorum Caesareae Cappadociae quondam episcopum condemnavimus, praebuistis assensum, humaniore sententia, pro Dei consideratione, tandiu a sacra communioDe suspendimus, donec unusquisque vestrum errorem suae prævaricationis agnoscens, culpam apud nos propriam competenti satisfactione diluerit.