# Epistolae Et Decreta 22-3

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22-3

I Propter prædicationem fidei, per quam venerandæ recordationis Cyrillus Alexandrinus episcopus, et reverendissimus Joannes Antiochenus antistes, atque omnes Orientales episcopi per Paulum Emesenæ civitatis episcopum ad concordiam redierunt, quam lbas quoque in eadem epistola laudans; libenter amplectitur, orthodoxa est Iboe episcopi a Patribus pronuntiata dictatio. Illa vero quae in ipsa Ibæ sacerdotis epistola in injuriis beatæ recordationis. Cyrilll per errorem intelligentiæ dicta sunt, Patres in sancta Chalcedonensi synodo epistolam pronuntiantes orthodoxam, nullatenus receperunt; quippe quae etiam ipse venerabilis episcopus, intellectu capitulorum ejus meliore recepto, mutando refutavit, sicut interlocutione venerandæ memoriae Euriomii Nicomediensis episcopi iii eadem sancta,Chalcedonensi synodo tesidentis evidentissime declaratur;, quod ita se habet: Eunomius episcopus Nicomediæ dixit: Jam quidein ex his quæ relecta sunt innoxius approbatus est beatus Ibas; in quibus etiam dicendo male culpare visus est beatissimum Cyrillum, et in postremis recte confessus illa quæ culpaverat refutavit. Unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychetem et iMpia eorum dogmata, et. consentientem his quæ a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt, et in hac universali synodo, dignum esse episcopalu decerno.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
