Latin
De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …
Vigilius, Epistolae Et Decreta 22-4
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Cæterum Vigilins aliam quoque rationem hujus ultimi decreti assignat, nempe veritatis agnitionem, quæ sibi anxie et sollicite perscrutanti vcterum Patrum scripta, tandem affulserit. Pertinere autem ait ad officium probi et prudentis viri, a priore sententia discedere, postquam rei disceplatae aequitas comperta fuerit: quod praecipue locum habere docet in controversiis ecclesiasticis, idque probat illustri beati Augustini exemplo, qui retractatis lucubrationibus suis, aliqua adjecit, aliqua vero emendavit. iisdem vestigiis hæret Pelagius II ut decretum Vigilii tueatur, in epistola illa prolixa ad episcopos Istriæ data, quae a Gregorio M. chartis ecclesiasticis tunc operam dante sub Pelagio scripta est, tesle Paulo diacono (lib. III de Cestis Longobard. cap. 20; Pelage II epist. ad episc. Istriœ, c. 7). Objiciebant Istriæ episcopi ad excusationem sui schismatis, in causae principio sedem apostolicam per Vigilium papam damnationi trium capitulorum restitisse. Respondet Pelagius, Latinos homines et Græcitatis ignaros errorem tarde cognovisse; et subjungit: Tanto eis celerius credi debuit, quanto eorum constantia, quousque verum cognoscerent, a certamine non quievit: quorum consensum certe fraternitas vestra despiceret, si ausu præcipiti priusquam verum cognoscerent, consensissent. At postquam diu ab eis laboratum est, et longo tempore ad injurias usque certatum, hinc vestra fraternitas penset, quia tot labores repente non relinquerent, nisi quæ vera sunt agnovissent. Probat autem duobus exemplis cum esse divini consilii ordinem, ut sæpe veritatem commendet corum opera, qui diu contra ipsam luctati sunt. Paulum contumacem adversus Evangelium sic suæ fidei prædicatorem fecit, ut cunctis quibus per illum fuerat prædicaturus, ostenderet, quia valde torum est Dei Evangelium, quod et tanta duritia inclinata prædicaret. Addit allerum Petri exemplum, qui reprehensus a Paulo, quod gentes recens ad fidem conversas, ad Judaismi cere. monias impelleret, consilium mutavit. Unde concludit: Si igitur in trium captulorum negotio aliud cum veritas quæreretur, aliud inventa veritate dictum est; cur mutatio sententiæ huic sedi in crimine objicitur, quæ a cuncta Ecclesia in ejus auctore veneratur? Non enim mutatio sententiæ, sed constantia sensus in culpa est. Quando ergo ad cognitionem recti intentio incom. mutabilis permanet, quid obstat, si ignorantiam suam deserens, verba permutet?