# Epistolae Et Decreta 22-28

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 22 to 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22

in quo ea quae mente geritis, ad eruditionem futurae ætatis, scripturæ quoque testimonio declarastis, nihilque a sæpedictorum prædecessorum nostrorum fide deviantibus sub qualibet occasione servamus, nisi forte, hæresis in qua volutantur amputata caligine, suprascriptam de fide veritatem pœnitentiæ competentis voluerint correctione sectari; et damnatis omnibus, quæ contra ea quæ praeFati sumus pravissima quidam impietate dixerunt, subsoriptionibus suis et propriis vocibus cunctos hæreticorum respuentes errores, canonica fuerint districtione conversi; ut tunc communionis sacræ mysterium mereantur, dum omnia quæ præfali sumus canonica et apostolica districtione impleveril; quia nos nulli corrigenti se pœnitentiæ locum convenit amputare. In his vero in quibus Mennam fratrem et coepiscopum nostrum, memorem libelli sui, quem prædecessori nostro beatæ memoriæ Agapeto, ordinationis suae tempore, vestræ clementiæ consensu porrexerat, sequentem revera sedis apostolicæ disciplinam, hæreticis inferius comprehensis, id est Severo Eulychiano, Petro Apameno, Anthimo, qui etiam Ecclesiam Constantinopolitanam prava ambitione pervaserat, Xeneae, sed et Theodosio AIoxandrino, et Constantino Laodicensi, atque Antonio Versentano Eutychianæ haeresis, sed et Dioscoro, qui in Chalcedonensi synodo inter aHos legitur fuisso damnatus, et defensoribus atque sequacibus anathema dixisse pietas vestra mandavit: in nullo a nobis quidem moleste suscipitur a praedicto fratre nostro vel a quolibet alio in hæreticos dicta damnatio: sed et libenter amplectimur, et sedis apostolicæ auctoritale lirmamus, complices damnatorum simili anatheMatis ultione plectentes; ea videlicet ratione, ut (sicut supra meminlmus) secundum præsulum sedis apostolicæ constituta, his qui resipuerint, et præcedentium synodorum, vel suprascriptorum apostolicæ sedis pontificum susceperint constituta, pœnitentiæ et communionis aditum resercmus. Sed quia novimus potius plus illos qui haereticam perfidiam destruunt, sibi magis prodesse errantium vitando consortium, quam sententiæ suprascriptorum Patrum multipliciter solidatæ aliquid firmitatis adjungere, quam constat suis indubitate viribus Deo auctore subsistere: ideo hactenus tanquam non noviter latam damnationem minime arbitrati sumus novo aliquo indigere responso.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
