Latin
De cognoscenda causa Prætextati episcopi
Vigilius, Epistolae Et Decreta 25
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri Auxanio Vigilius. Licet fraternitati vestræ apostolicae sedis vicibus attributis, quas directa auctoritate commisimus, generaliter emergentium causarum sit discutiendarum licentia; tamen quia filii nostri Joannis presbyteri, sed et Teredii diaconi, qui ad nos a tua charilate directi sunt, de Praetextati excessu est porrecta petitio, necessarium valde credidimus, specialiter memorati negotii examinationem præsenti vobis auctoritate mandare. Quapropter charitati, qua in Cbristo jungimur, reddentes fraternæ alloquia visitationis, bortamur ut adhibitis vobiscum fratribus et coepiscopis nostris numero competeote, discussa ratione canonica veritate, ea sapienti ordinatione disponat, quae decessorum nostrorum conveniant statutis, charitas vestra; ratione prospiciens ne aliquem facile ex laicis ad sacratos ordines saltu præcipiti cuiquam sacerdotum liceat aggregare. Deus te incolumem custodiat, frater charissime, Data undecimo calendas Junias, iv post consulatum Basilii viri clarissimi.