Latin
Epistola Legatis Francorum, Altera Justiniani Epistola Cosmæ Sanctissimo Episcopo Mopsvestiæ
Vigilius, Epistolae Et Decreta 253
Unproofread scanNot analysed yet
Significamus tux sanctitati, quod jussimus Joanni beatissimo metropolitano Anazarbenae [Justinianopolitanæ] civitatis colligere omnes provinciæ episcopos, et pervenire in vestram civitalem et subtilem inquisitionem facere convenientibus omnibus apud vos constitutis senioribus hominibus, sive clericis, sive laicis, et discerc ab illis, si cognoscunt ex quo ablatum est nomen Theodori a sanctis diptychis:si vero non meminerint de tempore, et quando hoc ipsum factum est, et hoc ipsum confiteantur, quod non cognoscunt nomen Theodori in sanctis diptychis insertum vel praedicatum ipsum in ecclesia. Oportet igitur proferri et ipsa sacra diptycha, ut omnes cognoscant religiosissimi episcopi, quo ordine nomina episcoporum in diptychis recitantur: et hoc ipsum manifestum vos facere per suggestionem vestram: et confessiones gestis intervenientibus recipientes, et vestris conjungentes suggestionibus, subscribite omnes collecti episcopi, et sic dirigite unam quidem ad nos, alteram vero ad sanctissimum papam. Et hoc vero fiat manifestum in confessionibus eorum, ut unusquisque dicat et manirestet quot est annorum. Legi. Datum undecimo calendas Junias Constantinopoli, iMperii domini nostri Justiniani perpetuo Augusti anno vigesimo quarto, post consulatum Basilii viri clarissimi anno nono.