Latin
Epistola Legatis Francorum, Juramentum Vigilii Papæ
Vigilius, Epistolae Et Decreta 255
Unproofread scanNot analysed yet
Juravit beatissimus papa Yigilius domino piissimo imperatori, in præsentia nostra, id est, mei episcopi Cæsareæ Cappadociæ Theodori, et mei patricii Cethegi, per virtutem sanctorum clavorum ex quibus crucifixus est Dominus Deus noster Jesus Christus, et per sancta quatuor Evangelia, ita per istam virtutem sancti freni, et per ista sancta guatuor Evange lia: quod cum pietatc vestra uno animo, una voluntate, hoc velle, hoc conari, ita agere, quantum possumus, ut ista tria capitula, id est, Theodorum Mopsuestenum cum scriptis suis, et epistolam quæ dicitur Ibx, et conscripta Theodoreti contra orthodoxam fidem et contra duodecim capitula sancti Cyrilli dicta, condemnentur et anathematizentur; et nihil pro his capitulis, neque per me. ,neque per eos quibus credere possum, ex ordine clericatns, aut laicis, conlra voluntatem pietatis vestræ aut aere, aut loqui, aut consilia dare secretius. Et si quis mihi aliquid contrarium dixerit, aut de istis capitulis, aut de lide, aut contra rempublicam, istum sine mortis periculo pietati vestræ manifestabo, et quæ mihi locutus est: ita ut propter locum meum personam meam non prodas: et me ista custodiente erga pietatem vestram, honorem meum in omnibus servare promisisti; sed et personam opinionemque meam custodirc, et cum Dei adjutorio defendere; sed et privilegia Ecclesiae meæ servare. Sed et chartulæ istae nulli [Forte, ut nulli] ostendantur, nihilominus promisistis. Promitto præterea quod in ista causa trium capitulorum, quodcunque debet fieri communiter tractamus [Forte, tractemus]; et quod utile nobis visum fuerit, hoc faciamus cum adjutorio Dei. Datum est hoc juramentum quintodecimo die mensis Augusti, indictione XIII, imperii domini nostri Justiniani anno 23, novies post consulatum Basilii viri clarissimi. Ego Theodorus misericordia Dei episcopus Cæsareæ Cappadociæ, huic chartulæ juramenti testis subcripsi. Flavius Cethegus vir patricius huic chartulæ juramenti testis subscripsi.