# Epistolae Et Decreta 29-41

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 29 to 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29

Qui enim hæresum quarum supra meminimus, vel omnium aliarum quæ sunt apostolica definitione et constitutione damnatæ, sectatores fuerint inventi, non tantum ex nova lege, sed ex ip3a auctorum suorum jam pridem damnatione perculsi sunt. Et licet pietatem vestram aliter de taciturnitate nostra suspicari vel intelllgere voluerit malignus interpres, nos tamen quos beatus Petrus apostolus (I Petre III) omni poscenti rationem reddere pia traditione constituit, libenti animo Christianitati vestræ satisfaciendum esse perspeximus; supplieiter sperantes [petentes], ut nullius subrepentis insidiis privilegia scdis beati Petri apostoli Christianissimis temporibus vestris in aliquo permittatis imminui. Quæ si turbentur, quod non credimus, autminuantur in aliquo, violatæ fidei instar ostendant [ offendant]. Scit enim sapientiæ vestra; pietas singularis illam se auctoritatis ipsius beati Pelri apostoli retributionem modis omnibus merituram, quam vel in illius privilegiis, vel in nostra humili vestra servaveritis, Deo vobis aspirante, persona. Tamen, ut cuncta pietatem vestram informent, et nihil pro callidi insidiatoris astutia ulterius relinquatur ambiguum, beatae recordationis prædecessoris nostri papæ Leo. nis, quæ diversis ad Orientem sunt directa temporibus constituta, quanta de plurimis in præsenti necessaria credidimus, superadjecimus, rogantes per ipsum, cujus causam integre agere festinatis et cupitis Christianitatis affectu, ut universa legcre pietas vestra dignetur, ne aliquid supersit quod minimo relegatur. Scio enim quia sicut Deus vobis legem dederit voluntatem, ita cuncta tractantes, sapientia vobis singulariter a Deo concessa disponitis, ut neque de religione necne de aliquo præjudicio quilibet fidelium sacerdotum possit in qualibet parte vexari. Rationem his igitur (prout Christianitatis vest æ meritum postulabat), inquantum valuimus, reddidisse sufficiat; quamvis nos nihil contra synodalia, vel prædecessorum nostrorum præcultum sedis apostolicae constituta, aut commisisse aliquid, aut ten. tasse quisquam, licet astutus et subtilis, inveniet. Ea vcro quae lidei catholicæ vel animæ nostræ expcdiunt (de qua, sicut novit pietas vestra, et pro sacci dotali officio, et pro multiplicibus praestitis clementiæ vestrae, causam plus aliis habeo cogitandi suggerere non omitto.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
