Latin
Decretum Justiniani Imperatoris
Vigilius, Epistolae Et Decreta 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus et Georgius et Damianus religiosissimi episcopi, vicem agentes Eustochii sanctissimi patriarchæ Hierosolymitani, per unum ex ipsis, Stephanum religiosissimum episcopum Raphiae, dixerunt: Theodorus vir magnificus exeat, cum satisfecerit piissimi imperatoris jussioni. Et cum exisset vir speclabilis silentiarius, sancta synodus dixit: Certis constitutis, quae lecta imperiali forma continentur, quoniam inter nos et Vigilium sanctissimum antiquioris Romæ papam scripta quædam facta sunt respicientia [adde ad præsentem causam], necessarium esse putamus ante alia omnia hæc lectione manifestari. Et cum suscepisset Stephanus nolarius et instrumentarius, recitavit.