Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Grave est enim insultare defunctis, vel si laici fuerint, nedum illis qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt. Justissimum enim apparet prudentibus viris cedere præscienti, Deo scilicet, uniuscujusque voluntatem; et cognoscenti qualiscunque quisque futurus sit. Beatum quinetiam Proclum hujus regiæ civitatis antistitem ita memorati Joannis Antiocheni episcopi similiter constat respondisse rescriptis, dicentem inter alia: Quando enim scripsi tuae sanctitali, oportere aut Theodorum, aut alios quosdam, qui pridem defuncti sunt, anathemati subdi, aut nominatim alicujus feci mentionem? et post pauca. Et illa capitula quae subjecta sunt repuli, ut pote subtililatem non habenlia pietatis: neque autem de Theodoro, neque de alio quoquam qui jam defuncti sunt scripsi, Deo amantissimi, aut ut- anathematizaretur, aut ut abdicetur. Sed neque charissimus Theodotus, qui a nobis directus est, diaconus talia mandata suscepit. Item ipse beatus Proclus. in epistola ad Maximum diaconum post alia ita dicit: Quomodo igitur per litteras didici nunc, quia Theodori Mopsuestem, et aliorum quorumdam nomina praeposita sunt capitulis ad anathematizandum, cum illi ad Deum jam migraverint: et eos qui jam vitam reliquerunt supervacuum est injuriari post mortem, quos nec vivos aliquando culpavimus. Et post pauca: Post subscriptionem autem tomi, et post abjectionem capitulorum, quæ cujus sint ignoramus, continuo praepara diaconum Theodorum venire ad regiam eivitatem.