Latin
3.1 to 3.9
Vigilius, Epistolae Et Decreta 3.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu omnia prætermittens, ad Constantinopolitanam urbem pro solo faciendo venire scandalo festinasti, quantum et sequens exitus declaravit. Relegens tamen constituti nostri seriem, quam de præfatis capitulis ad Mennam hujus civitatis antistitem dedisse relegimus, in conspectu diaconorum, subdiaconorumque, vcl universorum clericorum, publica voce laudabas a, ut de cœlo judicatum noslrum ordinatum atque prolatum omnibus, sicut præfati sumus, clericis loquereris. Dicta vero Theodori Mopsuesteni asserebas te in Roma urbe inter aliquos codices invenisse, quæ confirmabas omni exsecratione et blasphemiis esse completa. Hæc dicendo, in nostro obsequio, et in ecclesia publice et in Placidias officium diaconatus implebas. Nativitatis Christi Dei Domini et Salvatoris nostri secundum carnem præterito anno dies advenit: vocavimus te, quia ad nos, quae supra meminimus te fecisse in Dalmatiis, de recenti pervenerunt: et sicut oportuit, diximus tibi, si cum illis qui contra sedis apostolicæ constituta in sacratis sunt applicati ordinibus, processisti, aut eorum te communioni, sicut dicitur, sociasti, necesse nobis est, ut si nos Deus ad nostram dignatur Ecclesiam revocare, quaeramus ista b, et veritatem manifestius cognoscentes, secundum canones vindicemus. Tu vero conscientiae tuae reatu perterritus, quia contra apostolica feceras constituta, occasionem tibi discedendi dissimulans requirebas. Nam cum te pro cerlo mandata cum Joanne episcopo, et Surgentio primicerio, atque Saturnino consulario nostro ad Mennam, fratrem nostrum hujus civitatis antislitem, misissemus, reversus in Placidias, multis presentibus et officium diaconi d tu et Rusticus ex more complestis, et quando clementissimus princeps dominus filius noster, ut alia die ad ecclesiam procedere debe- i remus, referendarium destinavit, ut ei promitteremus, cum aliis diaconis e et clericis nos tu et Rusticus fuistis hortati. Nam et ad refectionem pariter in nostra mensa ambo fuisse simili ratione probabimini. Sed sicut Judas, postquam buccellam accepit, de traditione Domini cogitavit, ita et vos noctis horis pro concitando scandalo ecclesiae discessistis.