# Epistolae Et Decreta 3.10-14

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 3.10 to 3.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3.10

Nos autem alio die mandantes vobis, ut aut procederetis locum diaconi ex more complentes, aut a communione vos cognosceretis fuisse suspensos: tu vero, Sebastiane, his quos inter alios miseramus, fratribus nostris Joanni et Juliano episcopos b, hoc, quantum renuntiaverunt, dixisti: Ego judicatum quod papa protulit sequor, si tamen in illos i vindicat qui contra judicatum faciunt. Nam et simili eis, quantum perhibent, ratione dixisti, intantum ut diceres ibi venisse i Lampridium k et Felicem monachos, qui nostrum judicatum suscipere noluerunt, et mandasse vos eis: Non vos possumus videre, quia vos aliam causam habetis, et nos aliam. Postea vero ad hoc nequilia vestra pervenit, ut excommunicatis communicare contra canones superbo præsumeretis spiritu, id est, memoratis vel aliis, quos pro hoc quod contra judicatum nostrum scripserant, per ejusdem judicati seriem constabat jam a nobis communione suspensos: cui judicato, sicut supra meminimus, vos acquievisse et censensisse et communicasse, catholica probavit Ecclesia. Unde constat vos secundum regulas canonum jaste damnari. Definiunt enim canones: 1 Si quis excommunicatus ante audientiam communicare præsumpserit, ipse in se damnationem protulit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
