# Epistolae Et Decreta 38

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/38

Anathematis sententiæ eum quoque subdentes, qui quævis contra prædictam synodum Chalcedonenscm, vel præsenti, vel quælibet in hac causa sive a nobis, sive a quibuscunque gesta scriptave inveniuntur, pro aliqua susceperit firmitate; et sancta Chalcedonensis synodus, cujus magna et inconcussa est firmitas, perpetua et veneranda, sicut Nicæna, Constantinopolitana atque Ephesina prima habent, suam teneant firmitatem. Item post alia: Anathematizamus et eum quoque quicunque sanctam Nicænam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, atque Chalcedonensem sanctissimas synodos in una et im, maculata fide apostolis eonsonantes, et ab aposlolicæ sedis præsulibus roboratas, non ct fideliter sequitur, et æqualiter veneratur: et qui ca quæ in ipsis conciliis quæ oræfati sumus gesta sunt, vult quasi prave dicta corrigere, aut vult imperfecta supplere.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
