# Epistolae Et Decreta 4-4

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4-4

Perpendat ergo pietatis vestrae sapientia singularis, quia Proclus eruditissimus sacerdotum, et non longe a Theodori Mopsuesteni vita repertus, mala quæ iibenter damnaverat cujus essent se jam tunc protessus cst ignorare. Sed neque in sancto ac venerando Chalcedonensi concilio aliquid de sæpius designati Mopsuesteni Theodori episcopi nomine invenimus statutum vel dictum esse contrarium, dum in relatione, quam eadem vcneranda synodus piae memoriae Marciano tunc imperatori transmisit, quam vos quoque vestris legibus, dum orthodoxa professione unum de sancta Trinitate Christum Deum ac Dominum nostrum confitendum astruitis, ad testimenium laudabiliter adduxistis, litteræ Antiocheni Joannis cum Orientali synodo ad Theodosium tunc pussimæ recordationis principem destinatæ venerabiliter memorentur, quibus Mopsuesteni Theodori episcopi persona, ne post mortem damnari deberet, excusatur.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
