# Epistolae Et Decreta 4.1-2-11

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 4.1 to 4.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.1-2

Postea vero dum nobis dicitur quod exinde, nisi sacramenta voluissemus accipere, sub omni violentia traheremur; memorati judices a piissimo imperatore directi voluissent nobis sacramenta præstare: indiculum dedimus per quod dari personæ nostrae scripto petivimus jusjurandum; quod clementissimus princeps non quale nos voluimus præberi concessit, sed quale ipsi placuit per judices suos dandum esse dictavit. Et dum saepedicti judices, posito indiculo super altare, et cataracta beati Petri apostoli, et super crocem, quæ de ligno passionis Domini habet inclausum, sed et super claves beati Petri apostoli præstitissent corporale jusjurandum; ad Placidianas, tanquam nihil mali ulterius patientes, secundum piissimi principis redivimus voluntatem. In qua dum multa mala intolerabilia saepius pateremur, quæ jam omnibus nota esse confidimus, praedictos judices tam verbo, dum ad nossaepius a clementissimofuissent principe destinati, quam etiam scriptis semel, secundo, et tertio credidimus contestandos, ut sacramenta quae dederant conservarent, et piissimo imperatori suggererent, quatenus nullas inquietudines aut molestias, sicut nobis juratum fuerat, pateremur. Dumque nihil nostra toties vel verbo vel scripto contestatio profecisset, sed diebus singulis pejora etiam pateremur; ante biduum natalis Domini per nos ipsos agnovimus, et auribus nostris audivimus, quia per singulos memoratæ domus custodiremur ingressus; ita ut illi qui nobis ponebant insidias, a nostris hominibus plurimis viderentur, et eorum clamores in cubiculo, ubi manebamus, nocte qua discessimus audiremus. Quo facto, cum sub gravi desperatione nocturnis horis maximi et pavoris aegritudine teneremur, diffugimus, sicut locus ille poterit cunctis hominibus indicare. Nam si circumspiciatur quare quantumque discrimen metu faciente despeximus, ut per parvam maceriem fabricantium transire compediti dolore nimio in nocturna obscuritate positi cogeremur, tunc poterit evidenter agnosci quanta nobis fuerit temporis pro sola Ecclesiae causa necessitas, aut quanta custodia, quae nos sub tali discrimine coegit discedcre.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
