# Epistolae Et Decreta 4.22-33

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 4.22 to 4.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.22

Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i): totus in suis, totus in nostris, assumens ex vulva carnem cum anima rationali et intellectuali: et, sicut scriptum est, aedificans sibi domum, tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII), ineffabili salutarique mysterio, qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, incarnatus Deus Dei Filius ex Spiritu sancto, et ex beata Maria semper virgine humanitatis sumpsit initium, ut nos æternitatis suæ faceret cohæredes, nostræ consors dignatus est esse natura, ut nos suæ immortalitatis faceret esse participes: pauper factus est, cum esset dives, ut ejus inopia ditaremur (11 Cor. VIII): omnia quæ nostra sunt evacuato noxarum nostrarum chirographo condonavit, sicut Vas electionis edocuit: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediena usque ad mortem; mortem autem crucis (Philip. II). Id peragens tam inscrutabilis mysterii et dispensationis area no, ut mediator Dei et hominum homo Christus Jesus maledicto, quo primus homo terrenus mortis vinculis tenebatur astrictus, secundus homo cœlestis (1 Cor. xv), dum mortem morte caI caret, absolveret. Passus carne est pro nobis Dei Filius, crucifixus carne est, mortuus carne est, et die tertio resurrexit, ut divina impassibili permanente natura, et carnis nostræ veritate servata, uni os ejusdemque Domini Dei nostri Jesu Christi et passiones et miracula fateamur. Ut glorificationem capitis nostri totius Ecclesiæ corpus aspiciens, qaales primitias in capite nostro, id est in Christo, Deo ac Domino, intueretur ex mortuis, tales in his qui ejus membra sunt in futurae gloriae præstoletur adventam. Ipse igitur Redemptor noster sedet ad dexteram Patris, unus idemque sine confusione utriusque naturae, sine divisione personse, et ex duabus atque in duabus creditus permanensque naturis, inde venturus judicare vivos et mortuos.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
