Latin
4.26 to 4.32
Vigilius, Epistolae Et Decreta 4.26-32
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut universi nos hæc pro loco in quo nos Deus esse voluit, et auctoritate beati Petri apostoli recte fecisse cognoscant, canonum constituta posuimus, qux sancta Chalcedonensis synodus apud se relecta laudavit. Aetius archidiaconus relegit: Si quis presbyter aut diaconus, suum contemnens episcopum, a communione semetipsum suspendit ecclesiæ, et secretius collectam facit, et altare constituit, et noluit evocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire et prius et secundo vocanti: hunc oinnino damnari, nec unquam hunc curationem mereri, nec recipere eum posse honorem. Si autem permanserit turbas faciens et seditiones Ecclesiae, per extraneam potestatem tanquam seditiosum debere comprimi. (Omnes reverendissimi episcopi clamaverunt: Hæc justa regula, hæc regula Patrum.) Pariter statuentes, ut si nobis viventibus, sicut optamus, sub humilitate et mansueludine canonice poenitentes, matrem recofnoveritis Ecclesiam, competenter J a nobis venia concedatur. Si vero (quod non optamus) sub regulari poenitentia ad matrem Ecclesiam consueta distuleritis redire superbia, conciliorum in vobis, quorum regulas posuimus, censura servetur, ut nullus post transitum nostrum Ii, quod ex beati Petri, cujus locum, licet immeriti, gerimus, auctoritate proferimus, canonum regulas exsequentes, in ecclesiastico gradu audeat revocare Joannem, Gerontium, Severinum, Importunum, Joannem atque Deusdedit, quos constat vestrae conjurationis et conspirationis esse participes, quos nos potentes bonos, militare Ecclesiæ, cui Deo præsidemus auctore, nostro tempore feceramus: tamen ut et ipsi possint et diversi cognoscere de subdiaconorum et notariorum vel defensorum officio praesenti se sententia noverint fuisse depositos, et nullum penitus in Ecclesia nostra gradum ulterius detinere; nisi forte, sicut praefati sumus, nobis in hac luce superstitibus, et ipsi pœnitentiæ canonicae colla submiserint. Felicem etiam monachum Afrum, qui Gillitano monasterio dicitur praefuisse, et levitate sua atque inconstanlia congregationem ejusdem monasterii per diversa loca certum est dispersisse, et vestrae pravitatis incentor est, cum universis, qui cum vel vos, tam clerici vel monachi, quam laici, post praesentia interdicta in aliqua vestra se societate polluerint, aut consensum consiliumque praebuerint, regularem in his, quae item superius legitur, constituimus monere sententiam: quatenus in his remediis, ordine servato canonico, nullus præsumat pacem, quam Dominus diligit, ulteriusEcclesiae perturbare.