Latin
4.34 to 4.48
Vigilius, Epistolae Et Decreta 4.34-48
Unproofread scanNot analysed yet
Pater autem cum eodem unigenito Filio, et Spiritu sancto, unus est in deitate, et æqualis indiscretæque naturae. Hujus fidei plenitudinem Dominus noster post resurrectionem mandavit apostolis, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xvm). In nomine, inquit, dixit, non in nominibus; ut in quibus una virtus, una potestas, una deitas, una aeternitas, una gloria, una omnipotentia, una beatitudo, una operatio est, unaque natura, unius quoque nominis existat integritas. Nihil in deitate quippe discretum est, cum tantum personarum proprielas manifesta distinctione signetur. Totum ergo quod Trinitas est permanet consubstantialis et indiscreta divinitas. Hanc fidem a me sub brevitate narratam, doctrinae propheticæ atque apostolicae congruentem, suprascriptorum Patrum latius explanavit assertio; cum, sicut diximus, aut haereticorum infestantium convinceretur adversitas, aut rectorum dogmatum eflicaciter declararetur auctoritas. Hanc quoque fidem præfatarum quatuor synodorum, sed et beatorum decessorum nostrorum epistolis de fidei integritate conscriptis, continet laudanda confessio, quæ doctrinae sedis primi apostolorum per omnia probatur assimilis, et nulla ex parte discordans. Huic ergo tidei vel omnibus quae in supradictis quatuor conciliis a sanctis Patribus nostris definita sunt contradicentes, haereticos condemnamus; id est Arium, Macedonium, Eunomium, cum dogmatibus suis, et omnes qui errori eorum consenserunt alque consentiunt. Anathematizamus etiam Paulum Samosatenum, Photinum, Bonosum atque Nestorium, cum nefariis doctrinis suis,et quicunque eorum blasphemiis praebent aut praebuerunt aliquando consensum. Item anathematizamus Valentinum, Manichaeum, Apollinarem atque Eutycbem, simulque Dioscorum defensorem, cum exsecrabilibus commentis et pradicationibus suis, et omnes qui erroribus eorum usque in die mortis suæ implicati manserunt. Sed si quos hæreticos nominatim omisimus, in cujuslibet erroris morbo pollutos, et usque ad suum exitum permanentes, cum propriis erroribus condemnamus, abjicimus atque respuimus: solam fidem catholicam, quam in suprascriptis quatuor sanctis conciliis ab apostolis traditam susceperunt, et suis expositionibus declaratam per successores suos usque ad nostra tempora transmiserunt inviolabiliter, operante gratia Domini, custodimus.