Latin
4.57 to 4.61
Vigilius, Epistolae Et Decreta 4.57-61
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem Ecclesiæ causa nulla sacramenta nobis dari deposcimus: sed mox pro gratiarum actione ejus occurrimus pietati, quia nihil aliud est, quod praeter scandalum nos Deo adjuvante perterreat, unde amplius in Sanctæ Euphemiæ basilica sedeamus. Supplicamus enim Deo nostro, et precibus indefessis optamus, ut per cum sublata dissensione pax, quam piæ memoriae avunculi sui fecit ipse temporibus a, reparetur Ecclesia; . Nam si ulla provenerit ultra dilatio, nos necesse est causam modis omnihus delinire; quia neque proximos, neque alios parentes, aut quamlibet substantiam, animæ nostræ vel piissimi principis opinioni præponimus. Data nonis Februarii, imperante domino Justiniano perpetuo Augusto, anno 25, post consulatum Basilii viri clarissimi anno b 10 (Anno Chr. 551).