# Epistolae Et Decreta 40

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/40

His igitur a nobis cum omni undique cautela atque diligentia propter servandam inviolabilem reverentiam praedictarum synodorum et earumdem venerabilia constituta dispositis, memores scriptum esse (Prov. XXII), terminos patrum nostrorum nos transcendere non debere, statuimus et decernimus, nulli ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinenti I!cere quidquam contrarium his quae præsenti asserimus vel statuimus constituto de sæpe dictis tribus capitulis aut conscribere vel proferre, aut componere vel docere, aut aliquam post præsentem diffnitionem movere ulterius quæstionem. Si quid vero de iisdem tribus capituHs contra hæc quæ hic asseruimus vel statuimus, nomine cujuscunque ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentis factum, dieturo, atque conscriptum est, vel fuerit, cta quolibet ubieunque repertum, hoc modis omnibus et auctoritate sedis apostolicæ, cui per gratiam Dei præsidemus, refutamus.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
