Latin
Euthtrii consultationibus respondet
Vigilius, Epistolae Et Decreta 5
Unproofread scanNot analysed yet
IV. De fabrica vero cujuslibet ecclesiæ, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non tuerint, nihil judicamus officere i, si per eam minimo aqua benedicta [exorcizala j jactetur: quia consecrationem cujuslibet ecclesiæ, in qua Spiritus sancti ara non ponitur i, celebritatem tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea missarum fucrit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria quæ habebat ablata sunt, rursus eoruM repositione [dispositione] et missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet.