# Epistolae Et Decreta 5-3

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-3

Post haec ampliori cura prospeximus, si quid in his qui jam defuncti sunt, et minime reperiuntur in vita damnati, etiam sanctae recordationis prædecessores nostri decreverint. Quibus inspectis, agnovimus quod hujus cautelæ providentiæque formam veneranda prædecessorum nostrorum sedis apostolicæ præsulum constituta nobis apertissime tradiderunt. Nam beatissimus papa Leo ad Theodorum episcopum Forojuliensem post alia ita dicit: Non necesse est nos eorum qui sic obierunt merita actusque discurrere; cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale mysterium implere non poterat, suæ justitiæ reservavit. Item beatus Gelasius papa in epistola quam ad episcopos Dardaniae de causa Acacii scripsit, post alia ita dicit: Qui postquam in collegium recidens pravitatis, jure meruit ab apostolica communione secludi, in hac autem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes nec quæsivit omnino, nec meruit, mortuus jam non potest impetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: Quæ ligaveritis super terram, et quæ solveritis super terram (Matth. XVIII). Cæterum jam de eo qui in divino est judicio constitutus nobis fas aliud decernere non est, praeter id in quo eum dies supremus invenit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
