# Epistolae Et Decreta 5-4

Vigilius, Epistolae Et Decreta, De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-4

IV. Cæterum ut liquidius sententia hujus epistolae intelligatur, simulque famæ et dignitati Vigilii consulatur, non alienum erit pauca de ipsius instituto in hac trium capitulorum controversia dicere. Tia illa capitula hæc erant. i. Ibæ episcopi Edesseni epistola ad Marim Persam; 2. Theodori episcopi Mopsuesteni persona, et cjus scripta; 3. Theodoreti disputationes adversus duodecim capita Cyrilli Alexandrini. Ex his tribus capitulis Acephali, propago quædam Eutychianorum occasionem arripiebant non admittendi eoncilii Chalcedonensis, quasi Nestorium aliquo pacto foveret. Id ex eo colligebant, quod epistolam Ibæ synodus approbasset, quæ tamen Cyrillum carpebat, in Theodori Mopsuesteni Nestorianæ hæreseos aucloris laudes efferebatur, et utebatur blasphemis Nestorii verbis, quem non servato judiciorum ordine damnatum quoque fuisse dicebat in synodo Ephesina. Tum veroquod Theodoreto in communionem suscepto, ejus tamen scriptaad versus duodecim capita Cyrilli, quibus Nestorii hæresis proscribebatur, synodus Chalcedonensis non damnasset. Ex iisdem quoque capitibus Nestoriani hæresim suam instaurare nitebantur, prolatis ex Theodoro Mopsuesteno testimoniis, et cx Thcodoreti adversus Cyrillum dissertationibus. Cum autem in id unum Justinianus incumberet, ut Acephalos, qui graves in Ægypto et in Oriente motus excitabant, legibus suis insectaretur, Theodorus Cæesareæ Cappadociæ episeopus, Acephalorum fautor, et sectator Origenis a paucis annis proscripti, ad ultionem eorum quæ contra Origenem gesta erant, et ut imminens Acephalis periculum averteret, controversiam de tribus capitulis excitavit, ut Ecclesiæ pacem perturbaret. Pro ea itaque qua valebat gratia I apud principem pacis ecclesiasticæ alioqui studiosum, per cuniculos rem aggressus est. Spem Justiniano fecit ineundæ cum Acephalis concordiæ, si praeter Tbeodoreti scripta adversus Cyrillum, epistola Ibæ Edesseni recitata in concilio Chalcedonensi,. tanquam impia rejiceretur, et Theodorus quoque illa epistola.datus, tanquam Nestorii parens damnaretur; cujus famæ Cæsareæ episcopus ex eo quoque infestus erat, quod Origenis deliramenta olim refutasset.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
