# Epistolae Et Decreta 6-4

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-4

a Item memoratus beate recordaLionis papa Celasius in gestis synodalibus de Miseni episcopi CuInani absolutione confectis, hoc evidenter edocuit, dicens: Totum quod supra facultatis est modulum, divino judicio relinquamus: non autem nobis poterunt imputare, cur prævaricationis offensam viventibus remittamus; quod Ecclesiæ, Deo largientc, possibile est: nec nos jam mortuis veniam praestare deposcant: quod nobis non esse possibile manifestum est; quia cum dictum sit: Quæ ligaveritis et solveritis super terram, hos, quos super terram jam non esse constat, non humano, sed suo Deus judicio reservavit: nec audet Ecclesia sibimet vindicare, quod ipsis aposlolis conspicit non fuisse concessum: quia alia est causa superstitum, alia defunctorum. Hanc autem regulam et in sanctorum Joannis Constantinopolitani episcopi, quem Chrysostomum vocant, atque Flaviani ejusdem civitatis episcopi, veneranda memoria constat esse servatam, qui licet violenter exclusi sunt, non tamen pro damnatis sunt habiti, eo quod semper inviolatam eorum communionem Romani pontifices servaverunt, nec abscindi ab Ecclesia dici potuerunt vel poterunt, quos sibi inconvulse unitos apostolica indicavit auctoritas.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
