Latin
De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …
Vigilius, Epistolae Et Decreta 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Justinianus utilitate publica, ut sibi quidem videbatur, excitatus libello satis copioso tria illa capitula proscripsit, 6t ab episcopis Orientis damnari procuravit. Enimvero, quia trium capitulorum negotium nullius synodi judicio erat præjudicatum, imo vero synodi Chalcedonensis dignitatem aliquo pacto violare videbatur, Orieutis adactos qui Justiniani decreto subscripserant, se vi adactos fuisse Stephano responsali Romanæ sedis professi sunt. Menas vero Constantinopolitanus episcopus eam conditionem adjecit, si hæc Romano episcopo non probarentur, suum sibi chirographum restitutum iri: quod sub jurisjurandi fide illi promissum est. Atque adeo Justinianus sentiens nihil in hoc negotio quod Ecclesiarum statum respiciebat, tentari utiliter posse sine sententia Romani pontificis, Vigilium Roma evocat. Pontificem Roma abeuntem Ecclesia Romana, provinciæ quoque Africanae, Sardiniæ, Hellados et Illynci obtestatæ sunt, teste Facundo, ne ullatenus novitati acquiesceret.