# Epistolae Et Decreta 6

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Euthtrii consultationibus respondet. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6

V. Pascha vero futurum nos, si Deus voluerit xi calendarum k Maiarum die celebraturos esse cognoscite. Ordinem quoque precum in celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum [diversum] 1: sed semper eodem tenore, oblata Deo munera consecrare. Quoties vero paschalis, aut Ascensionis Domini, vel Pentecostes, et Epiphaniæ, sanctorumque Dci fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum facimus, quorum natalitia celebramus: cætera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter et ipsius canonicæ precis textum direximus subter adjectum, quem (Deo propitio) ex apostolica traditione suscepimus. Et ut charitas tua cognoscat, quibus locis aliqua festivitatibus apta connectes, pascbalis diei preces similiter [simul] adjecimus. His igitur fra ' ternitatis tuæ inquisitioni responsis, Deum nostrum, quantum possumus, exoramus, ut omnibus catholicæ religionis ecclesiis circa universos, quos fideles sibi efficit, gratiae suae dona multiplicet, et ab omnibus insidiis spiritualis hostis atque carnalis cunctos populos suos redigere dignetur immunes. Significatur |Significamus] etiam beatorum apostolorum, vel martyrum, sicut speramus a, sancto nos affectui tuo direxisse reliquias, praesumentes fidem veslram corum deinceps plenius esse meritis adjuvandam b.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
