# Epistolae Et Decreta 7-3

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/7-3

In Eusebii etiam cognomento Pamphili Historiæ libro septimo legitur, Dionysium Alexandrinae civitatis episcopum, qui longe ante fuerat, de Nepote quodam episcopo Ægypti ita fecisse: hic enim Nepos episcopus de mille annis, quibus post primam resurrectionem sanctos cum Christo regnaturos esse beatus Joannes Apostolus in Apocalypsi dicit, scripsisse asseritur, in quibus Judaicum intellectum habuisse narratur. Post cujus mortem, cum ad Dionysium Alexandriae episcopum pervenisset, quod tota ÆgypLUS ipsos libros, quos Nepos reliquerat, veluti magnum aliquod et occultum mysterium se habere putaret: et pergens ad eum locum (in Arsinoite enim quxslionem ipsam motam fuisse refert) scribensque destruxit eosdem libros atque evertit: Nepotem vero qui eos scripserat, propter hoc maxime quia jam defuncLus fuerat, nulla sit aggressus injuria.Quae si quis latius agnoscere velit in memorato septimo historiæ ejusdem Eusebii libro reperiet.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
