Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus omnibus diligenter inspectis, quia licet diverso Patres nostri verborum modo, unius tamen ductu intelligentiae, disserentes, illæsas sacerdotum in pace ecclesiastica defunctorum serva vere personas, idemque regulariter apostolicæ sedis quae supra dixi- IDUS definiunt constituta: Nulli licere noviter aliquid de mortuorum judicare personis: sed in hoc relinqui, in quo unumquemque dies supremus invenit, et specialiter de Tbeodori Mopsuesteni nomine, quid sancti Patres nostri disposuerint, soperius evidenter expressum est: eum nostra non audemus damnare sententia, sed nec ab alio quopiam condemnari concedimus: absit tamen ut suprascripta capitula dogmatum, quae secundum subjectos intelligentiae senSUi a nobis constat esse damnata, vel quæcunque dicta cujuslibet sine nomine prænotata, evangelicis tamen et apostolicis, ac quatuor synodorum, Nicænæ, Constantinopolitanæ, Ephesinæ primæ, atque Chalcedonensis, et apostolicae sedis non congruentia consonaque doctrinis, non solum sensu, sed vel etiam aure patiamur admittere.