# Epistolae Et Decreta 9-2-16

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 9 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/9-2

Missi sunt ergo a dementislimo principe ad Africam et Illyricum, ut venire episcopi debuissent. Sed de Illyrico nullus venire voluit. De Africa vero eum jam aliqui proximare civitati regiae dicerentur, dixit papa Vigilius principi, ut si ei non sufficeret illud quod ante decreverat, redderet, et tanquam de novo causa cum his qui venire nuntiati sunt tractaretur. Præstitit igitur Deus, ut hac ratione sanctus papa Vigilius constitutum quod in ipsa causa fecerat, publice in conventu reciperet, denuntians quia si quis Græcorum episcoporum, usque ad universalis concilii tractatum, de istis capitulis aliquid fecisset, aut facientibus acquievisset, a communione sedis apostolicæ alienus existeret: quoniam frequenter ipsi episcopi Graeci ad voluntatem principis damnaverant capitula ipsa, unde causa mota est, sed beatissimus papa manus eorum a serenissimo imperatore receperat. Sunt Graeci episcopi habentes divites et opulentas ecclesias, et non pa tiuntur duos menses a rerum ecclesiasticarum dominatione suspendi: pro qua re secundum tempus et secundum voluntatem principum, quidquid ab eis quaesitum fuerit sine altercatione consentiunt. Cum Afri episcopi, de quibus saepius dictum est, in civi- LItem regiam pervenissent, cœperunt eis nunc blandimentis, nunc terroribus extorquere, ut praeberent in capitulorum damnatione consensum. Sed cum nullatenus eis extorquere potuissent, concinnata est causa sancto Reparato episcopo Carthaginiensi, quasi Arcobindam magistrum militum a Guntarit tyranno in Africa fecisset occidi, et sub hoc colore in exsilio deportatus est. Hoc videntes alii duo, qui inter ipsos et sanctitate vitae et divinarum Scripturarum scientia sunt ornati, ad sanctam Euphemiam Chalcedonem fugerunt, et ibi usque hodie sub tanta necessitate jacent, ut, cum infirmilale corporis laborantes nec medicum invenire mereantur, pericula immensa sustineant Præfectus vero Africæ, si quos invenit in Africa episcopos, a causas proprias habentes, aut simplices vel ignaros, aut venales et paratos ad praenium, collegit et direxit inde unumquemque.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
