# Epistolae Et Decreta 9-3

Vigilius, Epistolae Et Decreta, De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/9-3

VII. Ac primo quidem nihil aliud ab eo exspectandum crat statim post profectionem suam ex Urbe, quam ut votis Occidentalium favendo, se vetustatis vindicem præstaret. Itaque litteris ex itinere ad Menam datis, damnationem trium capitulorum reprehendit, et legatis ad Justinianum missis petivit ut pateretur cam rescindi. Urbem deinde Constantinopolitanam ingressus octavo calendas Februarii, anno, Menam et alios capitulorum damnatores, illos quoque qui damnatoribus communicabant, a communione suspendit; quam tamen illis post quinque menses restituit, Theodoræ Augustæ rogatu. Ratio potissima eur damnationi trium capitulorum refragaretur, hæc erat, quod existimaret nihil eorum quae in synodo Chalcedonensi gesta erant, retractari posse, eo quod ea sit generalium Synodorum auctoritas, ut de iis quæ illarum judicio semel ordinata et disposita sunt, iterum disceptari non debeat. Ea est enim retractationis significatio apud jurisconsuitos, quam Graece ἀναψηλάϕησιν vocant, sive παλινδιϰίαν. Itaque rei judicatæ exceptione repellebat novandi studium. Addebat quoque Leonis papæ auctoritatem, qui conceptis verbis gesta synodi Chaleedonensis confirmando vetuerat, ne res in synodo definitæ ullo colora qUæSito retтactarentur. Deinde vero cum legibus principum retractalio adversus sententias praefectoruM' prætorio intra duos annos peragi deberet, haec tamen trium capitulorum retractatio adversus synodunr universalem totius orbis consensu firmataM, post centum annos urgeretur, ut conqueritur Facundus Hermianensis: illud supererat, ut doceretur his capitulis judicio synodi Chalcedonensis provisum fuisse. Quod luculenter docet Vigilius in constituto, et uberius Facundus in libris ad Justinianum: neque tamen iude sequi aliquid fidei contrarium a synodo adomissum fuisse.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
