Latin
Tbeodori Capitulum Iii
Vigilius, Epistolae Et Decreta 95
Unproofread scanNot analysed yet
Et per tempus ad baptisma ducens, post illud autem 'ad mortem, deinde secundum suam pronuntiationem resuscitans, ducens in cælum, collocans eum ad dexteram Dei per suam conjunctionem, ex qua sedet et adoratur ab omnibus, et omnes judicabit. Istorum autem omnium finem apud se habebat Deus Verbum, cum in eo erat, et omnia per ordinem complebat; quem ordinem ipse arbitrabatur bene habere per finitionem quidem et roluntatem, quam antea statuit pro bis quæ crentura erant, et bona voluntate, quam circa cum habebat, ab initio similiter inerat ei, per ordinem autem placitum ad perfectionem ducebat ipsum.