Latin
Theodori Capitulum Iv
Vigilius, Epistolae Et Decreta 97
Unproofread scanNot analysed yet
Suam autem cooperationem ad proposita opera præstabat ei qui assumptus; ubi hoc facit in loco sensus fuisse distantem illi qui assumptus est; nec enim eis quibuscunque donavit cooperationem; sensus locum ejus obtinebat; si autem et modo præcipuam quamdam cooperationem donavit illi qui assumptus est, non hoc faciebat locum sensus deitatem obtinere. Sed si deitas pro sensu fiebat illi qui assumptus est, secundum vestra verba, quomodo timorem in passione suscipiebat? Quid vehementioribus orationibus ad imminentem necessitatem indigebat, quas cum magna quidem et clamorosa voce, cum plurimis etiam lacrymis secundum beatum Paulum (Heb. v) referebat Deo, evangetista aperte dicente (Luc. XIII), quod globis sanguinis simi- Ii. sudor descendebat? Quid autem angeli adventu et visitatione egebat, animam reficientis in experimento malorum, confortantis ejus alacritatem, exercitantis eum ad imminentem passionis necessitatem, tolerare fortiter mala suadentis, urgentis ad patientiam et toterationem malorum, ostendentis præsentium malorum fructum ex passione, mutationem in gloriam bonam circa eum post passionetn futuram? qui enim secundum evangelistæ vocem (Ibidem) confortabat eum, angelus scilicet, verbis istis fortem eum faciebat, et infirmitati naturæ superiorem fieri hortabatur, et corroborando cogitationes ejus fortem eum faciebat.