# Epistolae Et Decreta 98

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/98

In suprascripto quarto capitulo, quia dici intelligitur, quod sicut aliis hominibus donavit suam cooperationem Deus, ita et ei qui assumptus est, licet praecipuam, tamen similiter ut aliis hominibus dicitur esse donatam, et ita purum atque infirmum homi. nem circa passionem angeli eguisse præsidio, ut ei pro corroborandis cogitationibus ejus futura gloria promitteretur de tolerantia passionis; quæ si quis ita sapit, docet, credit, aut prædicat, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
