# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.104-108

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.104 to 1.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.104

Quicquid vero, quamvis ille sanctus et doctus, quamvis Confessor et Martyr, praeter omnes aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias et occultas et privatas opiniunculas a communis et publicae ac generalis sententiae auctoritate secretum sit; ne cum summo aeternae salutis periculo, juxta sacrilegam Haereticorum et Schismaticorum consuetudinem, universalis dogmatis antiqua veritate dimissa, unius hominis novitium sectemur errorem. Quorum beatorum patrum sanctum catholicumque consensum, ne quis sibi temere contemnendum forte arbitretur, ait in prima ad Corinthios Apostolus: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos (quorum ipse unus erat), secundo Prophetas (qualem in Actibus Apostolorum legimus Agabum), tertio Doctores, qui tractatores nunc appellantur, quos hic idem Apostolus etiam Prophetas interdum nuncupat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiantur. Hos ergo in Ecclesia Dei divinitus per tempora et loca dispensatos quisquis in sensu catholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contempserit, non hominem contemnit, sed Deum: a quorum veridica unitate ne discrepet, impensius obtestatur idem Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia [38] . Quod si quis ab eorum sententiae communione desciverit, audiet illud ejusdem Apostoli: Non est Deus dissensionis, sed pacis, (id est, non ejus qui a consentiendi unitate defecerit, sed eorum qui in consentiendi pace permanserint) sicut in omnibus, inquit , Ecclesiis sanctorum doceo , id est, Catholicorum: quae ideo sanctae sunt, quia in fidei communione persistunt. Et ne quis forsitan, praetermissis caeteris, se solum audiri, sibi soli credi adrogaret, paulo post ait. An a vobis, inquit , verbum Dei processit, aut in vos solos devenit ? Et ne hoc quasi perfunctorie acciperetur, adjecit: Si quis, inquit , videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Quae utique mandata, nisi ut si quis est propheta aut spiritalis, id est, spiritalium rerum magister, summo studio aequalitatis et unitatis cultor existat; ut scilicet neque opiniones suas caeteris praeferat [39] , et ab universorum sensibus non recedat.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
