Latin
1.109 to 1.117
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.109-117
Not analysed yet
Cujus rei mandata qui ignorat, inquit, ignorabitur: id est, qui aut nescita non discit, aut scita contemnit, ignorabitur, hoc est, indignus habebitur qui inter unitos fide et exaequatos humilitate divinitus respiciatur: quo malo nescio an quicquam acerbius cogitari queat. Quod tamen juxta apostolicam comminationem Pelagiano illi provenisse cernimus Juliano [40] ,qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare praesumpsit. Sed jam tempus est ut pollicitum proferamus exemplum, ubi et quomodo sanctorum patrum sententiae congregatae sint, ut secundum eas ex decreto atque auctoritate Concilii ecclesiasticae fidei regula figeretur. Quod quo commodius fiat, hic sit jam hujus Commonitorii modus; ut caetera quae sequuntur, ab alio sumamus exordio. SECUNDUM COMMONITORIUM Interlapsum est [41] ,neque ex eo amplius quicquam quam postrema particula remansit, id est, sola recapitulatio, quae et subjecta est. XXIX. Quae cum ita sint, jam tempus est ut ea quae duobus his Commonitoriis dicta sunt, in hujus secundi fine recapitulemus. Diximus in superioribus hanc fuisse semper et esse hodieque Catholicorum consuetudinem, ut fidem veram duobus his modis adprobent, primum divini Canonis auctoritate, deinde Ecclesiae Catholicae traditione; non quia Canon solus non sibi ad universa sufficiat, sed quia verba divina pro suo plerique arbitratu interpretantes, varias opiniones erroresque concipiant, atque ideo necesse sit ut ad unam ecclesiastici sensus regulam Scripturae coelestis intelligentia dirigatur, in his duntaxat praecipue quaestionibus quibus totius Catholici dogmatis fundamenta nituntur. Item diximus in ipsa rursus Ecclesia universitatis pariter et antiquitatis consensionem spectari oportere; ne aut ab unitatis integritate in partem schismatis abrumpamur, aut a vetustatis religione in haereseon novitates praecipitemur. Item diximus in ipsa Ecclesiae vetustate duo quaedam vehementer studioseque observanda, quibus penitus inhaerere deberent quicumque haeretici esse nollent: primum, si quid esset antiquitus ab omnibus Ecclesiae Catholicae sacerdotibus universalis Concilii auctoritate decretum; deinde si qua nova exsurgeret quaestio, ubi id minime reperiretur, recurrendum ad sanctorum patrum sententias, eorum duntaxat qui suis quisque temporibus et locis in unitate communionis et fidei permanentes, magistri probabiles exstitissent, et quicquid uno sensu atque consensu tenuisse invenirentur, id Ecclesiae verum et catholicum absque ullo scrupulo judicaretur.