# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.118-124

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.118 to 1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.118

Quod ne praesumptione magis nostra quam auctoritate ecclesiastica promere videremur, exemplum adhibuimus sancti Concilii quod ante triennium [42] ferme in Asia apud Ephesum celebratum est Basso Antiochoque Consulibus: ubi cum de sanciendis fidei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan profana novitas in modum perfidiae Ariminensis obreperet, universis sacerdotibus, qui illo ducenti fere numero [43] convenerant, hoc catholicissimum, fidelissimum, atque optimum factu visum est ut in medium sanctorum patrum sententiae proferrentur, quorum alios martyres, alios confessores, omnes vero catholicos sacerdotes fuisse et permansisse constaret; ut scilicet rite atque solemniter ex corum consensu atque decreto antiqui dogmatis religio confirmaretur et prophanae novitatis blasphemia condemnaretur. Quod cum ita factum foret, jure meritoque impius ille Nestorius catholicae vetustati contrarius, beatus vero Cyrillus sacrosanctae antiquitati consentaneus judicatus est. Et ut ad fidem rerum nihil deesset, tam nomina et numerum (licet ordinem fuissemus obliti) edidimus eorum patrum juxta quorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam et legis sacrae proloquia exposita sunt, et divini dogmatis regula constabilita est: quos, ad confirmandam memoriam, hic quoque recensere nequaquam superfluum est. XXX. Sunt ergo hi viri quorum in illo Concilio vel tanquam judicum vel tanquam testium scripta recitata sunt. Sanctus Petrus [44] Alexandrinus Episcopus doctor praestantissimus et martyr beatissimus. Sanctus Athanasius, ejusdem civitatis antistes, magister fidelissimus et confessor eminentissimus. Sanctus Theophilus [45] , ejusdem item urbis Episcopus, vir fide, vita, scientia satis clarus, cui successit venerandus Cyrillus, qui nunc Alexandrinam illustrat Ecclesiam. Et ne forsitan unius civitatis ac provinciae doctrina haec putaretur, adhibita sunt etiam illa Cappadociae lumina, Sanctus Gregorius Episcopus et confessor de Nazianzo; Sanctus Basilius, Caesareae Cappadociae Episcopus et confessor; Sanctus item alter Gregorius Nyssenus Episcopus, fidei, conversationis, integritatis et sapientiae merito, fratre Basilio dignissimus. Sed ne sola Graecia aut Oriens tantum, verum etiam Occidentalis et Latinus orbis ita semper sensisse adprobaretur, lectae sunt quoque ibi quaedam ad quosdam Epistolae sancti Felicis martyris et sancti Julii, urbis Romae Episcoporum. Et ut non solum caput orbis, verum etiam latera illi judicio testimonium perhiberent, adhibitus est a Meridie beatissimus Cyprianus Episcopus Carthaginensis et martyr; a Septentrione sanctus Ambrosius Mediolanensis Episcopus.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
