Latin
1.125 to 1.127
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.125-127
Not analysed yet
Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato Decalogi numero magistri, consiliarii, testes, judicesque producti; quorum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, obediens judicio, absque taedio, praesumptione, et gratia de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo amplior majorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit; quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam caeteros omnes collegas suos nemo dubitabat. XXXI. Post quae omnia, adjecimus etiam beati Cyrilli sententiam, quae gestis ipsis ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta esset Sancti Capreoli [46] ,Episcopi Carthaginensis Epistola, qui nihil aliud intendebat et precabatur nisi ut, expugnata novitate, antiquitas [47] defenderetur, ita Episcopus Cyrillus prolocutus est et definivit. Quod hic quoque interponere non abs re videtur. Ait enim in fine gestorum : Et haec, inquit, quae lecta est Epistola venerandi et multum religiosi Episcopi Carthaginensis Capreoli, fidei gestorum inseretur; cujus aperta sententia est. Vult etenim antiquae fidei dogmata confirmari, novitia vero et superflue adinventa et impie promulgata, reprobari atque damnari . Omnes Episcopi adclamaverunt: Hae omnium voces sunt, haec omnes dicimus, hoc omnium votum est. Quae tandem omnium voces, aut quae omnium vota, nisi ut quod erat antiquitus traditum teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur? Post quae admirati sumus et praedicavimus quanta Concilii illius fuerit humilitas et sanctitas, ut tot numero sacerdotes, pene ex majori parte Metropolitani, tantae eruditionis tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dogmatibus disputare, quibus propterea ipsa in unum congregatio audendi ab se aliquid et statuendi addere videretur fiduciam, nihil tamen novarent, nihil praesumerent, nihil sibi penitus adrogarent, sed omnimodis praecaverent ne aliquid posteris traderent quod ipsi a patribus non accepissent, et non solum in praesenti rem bene disponerent, verum etiam post futuris exempla praeberent ut et ipsi scilicet sacratae vetustatis dogmata colerent, profanae vero novitatis adinventa damnarent. Invecti etiam sumus in Nestorii sceleratam praesumptionem, quod sacram Scripturam se primum et solum intelligere, et omnes eos ignorasse jactaret, quicumque ante se, magisterii munere praediti, divina eloquia tractavissent, universos scilicet sacerdotes, universos confessores et martyres, quorum alii explanassent Dei legem, alii vero explanantibus consensissent vel credidissent, totam postremo etiam nunc errare et semper errasse adseveraret Ecclesiam, quae, ut ipsi videbatur, ignaros erroneosque doctores et secuta esset et sequeretur.