# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.128-130

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.128 to 1.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.128

XXXII. Quae omnia licet cumulate abundeque sufficerent ad profanas quasque novitates obruendas et exstinguendas, tamen ne quid deesse tantae plenitudini videretur, ad extremum adjecimus geminam Apostolicae Sedis auctoritatem, unam scilicet sancti Papae Sixti qui nunc Romanam Ecclesiam venerandus illustrat, alteram decessoris sui beatae memoriae Papae Coelestini, quam hic quoque interponere necessarium judicavimus. Ait itaque sanctus Papa Xystus in Epistola quam de causa Nestorii Antiocheno misit Episcopo: Ergo, inquit , quia, sicut ait Apostolus, fides una est, quae evidenter obtinuit, dicenda credamus et tenenda dicamus. Quae sunt tandem illa credenda et dicenda? Sequitur, et ait : Nihil ultra, inquit, liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati. Perspicua majorum fides et credulitas nulla coeni permixtione turbetur. Omnino apostolice: ut majorum credulitatem perspicuitatis lumine ornaret, novitias vero profanitates coeni permixtione describeret. Sed et sanctus Papa Coelestinus pari modo eademque sententia. Ait enim in Epistola quam Gallorum sacerdotibus misit, arguens eorum conniventiam quod antiquam fidem silentio destituentes, profanas novitates exsurgere paterentur: Merito, inquit, causa nos respicit, si silentio foveamus errorem. Ergo corripiantur hujusmodi; non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Hic aliquis fortasse addubitet quinam sint illi quos habere prohibeat liberum pro voluntate sermonem, vetustatis praedicatores, an novitatis adinventores. Ipse dicat, dubitationem legentium ipse dissolvat. Sequitur enim: Desinat, inquit, si ita res est (id est, si ita est ut apud me quidam urbes et provincias vestras criminantur, quod eas quibusdam novitatibus consentire noxia dissimulatione faciatis), desinat itaque, inquit, si ita res est, incessere novitas vetustatem. Ergo haec fuit beati Coelestini beata sententia, ut non vetustas cessaret obruere novitatem, sed potius novitas desineret incessere vetustatem. XXXIII. Quibus apostolicisque catholicis decretis quisquis refragatur, insultet primum omnium necesse est memoriae sancti Coelestini, qui statuit ut desineret incessere novitas vetustatem, deinde irrideat definita sancti Xysti, qui censuit ne ultra quicquam liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati, sed et beati Cyrilli statuta contemnat, qui venerandi Capreoli zelum magna praedicatione laudavit quod antiqua fidei dogmata confirmari cuperet, novitia vero adinventa damnari, Ephesinam quoque synodum, id est, totius pene Orientis sanctorum Episcoporum judicata proculcet, quibus divinitus placuit nihil aliud posteris credendum decernere nisi quod sacrata sibique in Christo consentiens sanctorum patrum tenuisset antiquitas, quique etiam vociferantes et adclamantes, uno ore testificati sunt has esse omnium voces, hoc omnes optare, hoc omnes censere; ut sicut universi fere ante Nestorium haeretici, contemnentes vetustatem, et adserentes novitatem, damnati fuissent, ita ipse quoque Nestorius, auctor novitatis, et impugnator vetustatis, condemnaretur. Quorum sacrosanctae et coelestis gratiae munere inspirata consensio si cui displicet, quid aliud sequitur, nisi ut profanitatem Nestorii adserat non jure damnatam?

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
