# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.131-132

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.131 to 1.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.131

Ad extremum quoque universam Christi Ecclesiam et magistros ejus Apostolos et prophetas, praecipueque tamen beatum Apostolum Paulum, velut quaedam purgamenta contemnat; illam, quod a Religione colendae et excolendae semel sibi traditae fidei nunquam recesserit; illum vero, qui scripserit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et item: Siquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit . Quod si neque apostolica definita neque ecclesiastica decreta temeranda sunt, quibus secundum sacrosanctam universitatis et antiquitatis consensionem cuncti semper haeretici, et ad extremum Pelagius, Coelestius, Nestorius, jure meritoque damnati sunt, necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur, profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur. Haec sunt fere quae duobus Commonitoriis latius disserta, aliquanto nunc brevius recapitulandi lege constricta sunt; ut memoria mea, cui adminiculandae ista confecimus, et commonendi assiduitate reparetur, et prolixitatis fastidio non obruatur.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
